Feeds:
Artigos
Comentários

Archive for the ‘Novena de Natal’ Category

Anúncios

Read Full Post »

Novena de Natal

 

NOVENA DI NATALE

I cantori intonano: Regem venturum Dominum, venite adoremus.
Il coro risponde: Regem venturum Dominum, venite adoremus.

I cantori cantano le seguenti profezie:
Jucundare, filia Sion, et exulta satis filia Jerusalem. Ecce Dominus veniet, et erit in die illa lux magna, et stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lac et mel; quia veniet Propheta magnus, et ipse renovabit Jerusalem.
Coro: Regem venturum Dominum, etc.
Cantori: Ecce veniet Deus et Homo de domo David sedere in throno, et videbitis, et gaudebit cor vestrum.
Coro: Regem venturum Dominum, etc.
Cantori: Ecce veniet Dominus, protector noster, Sanctus Israél, coronam regni habens in capite suo: et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.
Coro: Regem venturum Dominum, etc.
Cantori: Ecce apparebit Dominus, et non mentietur: si moram fecerit, expecta eum, quia veniet et non tardabit.
Coro: Regem venturum Dominum, etc.
Cantori: Descendet Dominus sicut pluvia in vellus, orietur in diebus ejus justitia et adundantia pacis, et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei.
Coro: Regem venturum Dominum, etc.
Cantori: Nascetur nobis parvulus, et vocabitur Deus fortis: ipse sedebit super thronum David patris sui, et imperabit; cujus potestas super humerum ejus.
Coro: Regem venturum Dominum, etc.
Cantori: Bethlehem, Civitas Dei summi ex te exiet Dominator Israél; et egressus ejus sicut a principio dierum aeternitatis, et magnificabitur in medio universae terrae, et pax erit in terra nostra dum venerit.
Coro: Regem venturum Dominum, etc.

Nella vigilia della Natività i cantori aggiungono :
Crastina die delebitur iniquitas terrae, et regnabit super nos Salvator mundi.
Coro: Regem venturum Dominum, etc.

Cantori: Prope est jam Dominus.
Coro: Venite, adoremus.

CANTICO RESPONSORIALE
Quindi si canta alternativamente

Laetentur coeli, et exultet terra, * jubilate montes laudem.
Erumpant montes jucunditatem, * et colles justitiam.
Quia Dominus noster veniet, * et pauperum suorum mìserebitur.
Rorate, coeli, desuper, et nubes plant Justum, * aperiatur terra, et germinet Salvatorem.
Memento nostri, Domine, * et visita nos in salutari tuo.
Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, * et salutare tuum da nobis.
Emitte Agnum, Domine, diminatorem terrae, * de petra deserti ad montem filiae Sion.
Veni ad liberandum nos, Domine, Deus virtutum, * estende faciem tuam et salvi erimus.
Veni, Domine, visitare nos in pace, *ut laetemur coram te corde perfecto.
Ut cognoscamus, Domine, in terra viam tuam, * in omnibus gentibus salutare tuum.
Excita, Domine, potentiam tuam, et veni, * ut salvos facias nos.
Veni, Domine, et noli tardare * relaxa facinora plebi tuae.
Utinam dirumperes coelos, et descenderes; * a facie tua montes defluerent.
Veni, et estende nobis faciem tuam, Domine, * qui sedes super Cherubim.
Gloria Patri, etc.

CAPITOLO

Praecursor prò nobis ingreditur Agnus sine macula secundum ordinem Melchisedech, * Pontifex factus in aeternum, et in saeculum saeculi * Ipse est Rex justitiae, cujus generatio non habet finem. Deo gratias.

INNO
En clara vox redarguit,
Obscura quaeque personans
Procul fugentur somnia:
Ab alto Jesus promicat.

En Agnus ad nos mittitur
Laxare gratis debitum;
Omnes simul cum lacrymis
Precemur indulgentiam

Beatus Auctor saeculi
Servile corpus induit:
Ut carne carnem liberans,
Ne perderet quos condidit.

Castae Parentis viscera
Coelestis intrat gratia:
Venter puellae bajulat
Secreta, quae non noverat

Domus pudici pectoris
Templum repente fit Dei:
Intacta nesciens yirum,
Concepit alvo Filium.

Deo Patri sit gloria,
Ejusque soli Filio,
Cum Spiritu Paraclito
In saeculorum saecula. Amen.

Al Magnificat si canta una dette seguenti Antifone :

16 Dicembre. – Ecce veniet Rex Dominus terrae et ipse auferet jugum captivitatis nostrae.
17. – O Sapientia, quae ex ore Altissimi prodiisti, attìngens a fine usque ad finem, fortiter, suaviterque disponens omnia, veni ad docendum nos viam prudentiae.
18. – O Adonai et Dux domus Israél, qui Moysi in igne ìlammae rubri apparuisti, et ei in Sina legem dedisti, veni ad redimendum nos in braciaio extento.
19. – O Radix Jesse, qui stas in signum populorum, super quem continebunt Reges os suum, quem gentes deprecabuntur: veni ad liberandum nos; jam noli tardare.
20. – O Clavis David et sceptrum domus Israèl, qui aperis, et nemo claudit: claudis, et nemo aperit: veni, et educ vinctiim de domo carceris, sedentem in tenebris et umbra mortis.
21. – O Oriens, splender lucis aeternae, et sol justitiae: veni, et illumina sedentes in tenebris, et umbra mortis.
22. – O Rex gentium, et desideratus earum, lapisque angularis, qui facis utraque unum: veni, et salva hominem, quem de limo formasti.
23. – O Emmanuel Rex et Legifer noster, expectatio gentium et Salvator earum, veni ad salvandum nos, Domine Deus noster.
24. – Cum ortus fuerit sol de coelo, videbitis Regem Regum procedentem a Patre tamquam sponsum de thalamo suo.

OREMUS

Festina, quaesumus, Domine, ne tardaveris, et auxilium nobis supernae virtutis impende: ut adventus tui consolationibus subleventur, qui in tua pietate confidunt. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.

Amen.

 

In Muniat intrantes crux Domino famulantes

Read Full Post »

(No vídeo abaixo – de Charpentier – A antífona inicia-se aos 2min.36 após o O salutaris Hostia – não petencendo esta às antífonas maiores)

Die 17 Decembris

Sapientia
quæ ex ore Altissimi prodisti,
attingens a fine usque ad finem,
fortiter suaviter disponens omnia:
Veni ad docendum nos viam prudentiae

17 de dezembro
Ó Sabedoria
que saístes da boca do altíssimo
atingindo de uma a outra extremidade
e tudo dispondo com força e suavidade:
Vinde ensinar-nos o caminho da prudência

Die 18 Decembris
Adonai
et Dux domus Israel,
qui Moysi in igne flammæ rubi apparuisti
et ei in Sina legem dedisti:
Veni ad redimendum nos in brachio extento

18 de dezembro
Ó Adonai
guia da casa de Israel,
que aparecestes a Moises na chama do fogo
no meio da sarça ardente e lhe deste a lei no Sinai
Vinde resgatar-nos pelo poder do Vosso braço.

Die 19 Decembris
Radix Jesse
qui stas in signum populorum,
super quem continebunt reges suum,
quem gentes deprecabuntur:
Veni ad liberandum nos; jam noli tardare

19 de dezembro
Ó Raiz de Jessé
erguida como estandarte dos povos,
em cuja presença os reis se calarão
e a quem as nações invocarão,
Vinde libertar-nos; não tardeis jamais.

Die 20 Decembris
Clavis David
et sceptrum domus Israel:
qui aperis, et nemo claudit;
claudis et nemo aperit:
Veni, et educ vinctum de domo carceris,
sedentem in tenebris et umbra mortis

20 de dezembro
Ó Chave de Davi
o cetro da casa de Israel
que abris e ninguém fecha;
fechais e ninguém abre:
Vinde e libertai da prisão o cativo
assentado nas trevas e à sombra da morte.

Die 21 Decembris
Oriens
splendor lucis æternæ, et sol justitiæ
Veni et illumina sedentes in tenebris
et umbra mortis.

21 de dezembro
Ó Oriente
esplendor da luz eterna e sol da justiça
Vinde e iluminai os que estão sentados
nas trevas e à sombra da morte.

Die 22 Decembris
Rex gentium
et desideratus earum
lapisque angularis,
qui facis utraque unum:
Veni et salva hominem quem de limo formasti

22 de dezembro
Ó Rei das nações
e objeto de seus desejos,
pedra angular
que reunis em vós judeus e gentios:
Vinde e salvai o homem que do limo formastes

Die 23 Decembris
Emmanuel,
Rex et legifer noster,
exspectatio gentium,
et Salvador earum:
Veni ad salvandum nos, Domine Deus noster

23 de dezembro
Ó Emanuel,
nosso rei e legislador,
esperança e salvador das nações,
Vinde salvarnos,
Senhor nosso Deus.

Read Full Post »