Feeds:
Artigos
Comentários

Archive for the ‘Bênção dos Lírios em Honra de Santo António’ Category

Eis o formulário de Bênção dos Lírios em honra de Santo António, recolhido do Ritual Romano-Seráfico (Rito Franciscano). Uma antiga tradição liga ao dia da Festa de Santo António de Lisboa a bênção destas flores sempre associadas à imagem do santo.

Bênção dos Lírios

 O sacerdote revestido sobrepliz e de estola branca.

Versão Latina

C: Adjutorium nostrum in nomine Domini.

T: Qui fecit coelum et terram.

C: Dominus vobiscum.

T: Et cum spiritu tuo.

C: Oremus. Deus, Creator et Conservator generis humani, sanctae puritatis amator, dator gratiae spiritualis et largitor aeternae salutis, bene+dictione tua sancta, bene+dic haec lilia, quae pro gratiis exsolvendis, in honorem sancti Antonii Confessoris tui, supplices hodie tibi praesentamus, et petimus benedici. Infunde illis, salutari signaculo sanctissimae Crucis, rorem celeste. Tu benignissime, qui ea ad odoris suavitatem, depellendasque infirmitates, humano usui tribuisti; tali virtute reple et confirma, ut quibuscunque morbis adhibita, seu in domibus locisque posita, vel cum devotione portata fuerint, intercedente eodem famulo tuo Antonio, fugent daemones, continentiam salutarem inducant, languores avertant, tibique servientientibus pacem, et gratiam concilient. Per Christum Dominum nostrum.

T: Amen.

O Sacerdote asperge os lírios com água benta dizendo 

C: Asperges me, Domine, hyssopo et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor.

C: Ora pro nobis, beate Antonio.

T: Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

C: Oremus. Subveniat plebi tuae, quaesumus, Domine, praeclari Confessoris tui beati Antonii devota et jugis deprecatio: quae in praesenti nos tua gratia dignos efficiat, et in futuro gaudia donet aeterna. Per Christum Dominum nostrum.

T: Amen.

Distribuem-se os lírios.

In Cantuale Antonianum

Read Full Post »